MONARCHICI

MONARCHICI
MONARCHICI
Haeretici dicti sunt, qui unicam in SS. Trinitate personam, et Patrem crucifixum esse, statuerunt, sub finem saeculi 2. cum Victor Episcopus esset Romae. Vide Augustin. de Haeres. c. 41. Macro, unam ex personis SS. Trinitatis caput reliquarum statuerunt, vide eum in Hierolexico. Aliô Orthodoxi sensu μοναρχίαν in Trinitate statuerunt, quatenus videl. illa πολυαρχίᾳ seu πολυθέοτητι opposita, omnibus tribus personis eandem essentiam, gloriam, potentiam, adeoque Regnum commune, significat. Six exstat Iustini Martyris liber περὶ Θεοῦ μοναρχίας. Et Gregor. Nazianz. Regnum Trinitatis vocat μοναρχίαν, Orat. 40. negatque πολυαρχίαν, Orat. 37. Patres quoque Constantinopolitani, in Ep. ad Occidentales, apud Theodoretum Hist. Eccles. l. 5. c. 9. de Fide Catholica esse aiunt, ut Patris et Filii et Spiritus S. credamus ὁμότιμόν τε ἀξίαν καὶ συναΐδιον τὴν βασιλείαν, aequalem
dignitatem et coaeternum Regnum. Vide quoque Athanasium contra Gent. et l. de communi essentia Patris, Filii et Spiritus S. c. Quod non tres Dii sint, Epiphanium Haer. 63. §. 3. Gregor. Nyss. de Orat. Dominic. l. 2. Alios: e quibus elegantia omnino sunt illa Epiphanii, οὐ πολυθεΐαν εἰσηγούμεθα. ἀλλὰ μοναρχίαν κηρύττομεν. μοναρχίαν δὲ κηρύττοντες, οὐ σφαλλόμεθα, ἀλλὰ ὁμολογοῦμεν τὴν τριάδα, μονάδα εν τριάδι καὶ τριάδα εν μονάδι, μίαν Θεότητα Πατρὸς καὶ Υἱοῦ καὶ ἁγίου Πνεύματος. Non invenimus Deorum multitudinem, sed Monarchiam praedicamus. Monarchiam autem praedicantes non aberramus, sed consitemur Trinitatem, unitatem in Trinitate, et Trinitatem in unitate, unam Deitatem Patris, Filii et Spiritûs S. Quam in rem vide plura apud Ioann. Forbesium Instructionum Historico-Theologic. l. 1. c. 18. §. 4. et c. 33. §. 14.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • filomonarchico — fi·lo·mo·nàr·chi·co agg., s.m. CO agg., favorevole alla monarchia e ai monarchici | agg., s.m., che, chi sostiene la monarchia e i monarchici Contrari: antimonarchico. {{line}} {{/line}} DATA: sec. XX. ETIMO: comp. di 1filo e monarchico …   Dizionario italiano

  • Freies Territorium Triest — Territorio libero di Trieste Svobodno tržaško ozemlje Slobodan teritorij Trsta Freies Territorium Triest …   Deutsch Wikipedia

  • Freistaat Triest — Dieser Artikel oder Abschnitt ist nicht hinreichend mit Belegen (Literatur, Webseiten oder Einzelnachweisen) versehen. Die fraglichen Angaben werden daher möglicherweise demnächst gelöscht. Hilf Wikipedia, indem du die Angaben recherchierst und… …   Deutsch Wikipedia

  • NOMEN Proprium — apud Romanos, liberâ Republicâ, non aliud quam Praenomen erat, ut supra vidimus: Hoc fratres coguatique a se invicem discernebantur, ita; M. Tullius Cicero et Q. Tullius Cicero. Sub Imperatoribus vero, Nomen proprium, personas varias a se invicem …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PRAXEAS — Haereticus Asiaticus. Montani primum discipulus; quô desertô et ad Pium Episcopum Romanum delatô, ipse postea in haeresin prolapsus est, quam Monarchici postea, Sabelliani et Patropassiani amplexi sunt. Ter relapsus, plures negabat personas in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • codino — co·dì·no s.m. 1. dim. → coda 2. s.m. CO treccia o ciuffo di capelli annodati sulla nuca, adottata come acconciatura maschile in diverse civiltà e epoche 3. s.m. CO estens., piccola coda o treccina in acconciature da bambina o ragazza: pettinarsi… …   Dizionario italiano

  • conservatorismo — con·ser·va·to·rì·smo s.m. CO spec. in politica, tendenza a essere conservatore: il conservatorismo dei monarchici Sinonimi: codinismo, immobilismo, reazionarismo. Contrari: progressismo. {{line}} {{/line}} DATA: 1912 …   Dizionario italiano

  • dote — dò·te s.f. 1. FO complesso dei beni che la moglie portava, spec. in passato, al marito all atto del matrimonio per contribuire al mantenimento della famiglia: farsi la dote, avere una ricca dote, portare dei beni in dote, una ragazza senza dote | …   Dizionario italiano

  • nostalgico — no·stàl·gi·co agg., s.m. CO 1a. agg., caratterizzato da nostalgia e rimpianto del passato: il desiderio nostalgico di rivivere un periodo ormai trascorso, i nostalgici ricordi dell infanzia, provare un sentimento nostalgico 1b. agg., che esprime… …   Dizionario italiano

  • settembrizzatore — set·tem·briz·za·tó·re s.m. 1. TS stor. durante la Rivoluzione francese, chi prese parte ai massacri contro i monarchici nel settembre del 1792 2. BU estens., chi si macchia di efferati delitti politici {{line}} {{/line}} DATA: 1799. ETIMO: cfr.… …   Dizionario italiano

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”